PSR B1257+12 c


PSR B1257+12 c, seu Poltergeist,[1] olim PSR B1257+12 B,[2] est planeta extrasolaris 2300 annos luce mensos a Terra per constellationem Virginis distans, anno 1992 inventus, qui circum pulsar PSR B1257+12 movetur. Unā cum d (Phobetor), fuit primus planeta extrasolaris detectus. Medius planeta est in systemate(d) (inter b et d), periodo orbitali circiter 66.5 dierum et semiaxe maiore 0.36 unitatis astronomicae. Massam habet plus quam quadruduplae Telluris (4.3 M⊕), et temperaturam superficialem 193 K (−78 °C).[3]
Quum Poltergeist et Phobetor massae simillimae sint et orbitas inter se proximas habeant, ambo planetae sperabantur evidentes perturbationes in alterutri orbita causa esse. Nam perturbationes, detectae, confirmaverunt planetas esse reales. Ex quanto planetae se invicem perturbarent massae accuratae amborum planetarum, necnon eorum inclinationes, computatae sunt.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Final Results of NameExoWorlds Public Vote Released. . Unio Astronomica Internationalis. 15 Decembri 2015
- ↑ In principio, quum nomina systematica ad planetas designandas dum abessent, planeta PSR B1257+12 B recensebatur.
- ↑ Extrasolar Visions - PSR 1257+12 B.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad PSR B1257+12 c spectant. |