Jump to content

Married... with Children

E Vicipaedia

Married... with children (Latine "Coniuges... Cum Liberis" sive "Nuptiae... Cum Pueris") est series televisifica comoediae rerum status, a Michaele G. Moye et Ronaldo Leavitt creata. Vitam familiae dysfungentis Bundy in loco ficticio Sicagi agit.

Series televisifica in decennium unum permanebat, primum emissus die 5 Aprilis 1987, et primum confectus 9 Iunii 1997, et continebat 259 episodia? atque 11 gradus?.

Paterfamilias est Al Bundy (ab Eduardo O'Neill actus), qui in sutrina calceos muliebres venumdat. Uxor est Peggy (Catharina Sagal), quae pigerrima est et totum diem televisionem spectat. Kelly (Christina Applegate) filia est puella bella specie sed stulta, itaque multi viri eam adamant. Bud vel Budrick Franklinus (David Faustino) filius natu minor est callidissimus prudentissimusque familiae, sed puellis eget. Kelly et Bud saepe pugnant. Praeterea eis est canis nomine Buck.

Finitimi sunt Marcia (Amanda Bearse) et Stephanus Rhoades (David Garrison). In gradu quarto, Stephanus eam relinquit, et in gradu quinto, Marcia Jefferson D'Arcy (Theodorus McGinley) nubit.

ActorPersonaAnniTempora cinematographicaPartes cinematographica
Eduardus O'NeillAl Bundy1987-19971-11259
David FaustinoBud Bundy1987-19971-11257
Christina ApplegateKelly Bundy1987-19971-11255
Catharina SagalPeggy Bundy1987-19971-11246
Amanda BearseMarcia Rhoades-D'Arcy1987-19971-11236
MichaelBuck Bundy (canis)1987-19951-10197
nomen indictumLucky Bundy (canis)1995-199710–11197
Theodorus McGinleyJefferson D'Arcy1990-19975-11163
David GarrisonStephanus Rhoades1987-1990, 1992, 1993, 19951-4, 6, 7, 971

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De ''Married... with Children... in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)