Cingulum
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Cingulum (discretiva).

Cingulum sive zona (Graece ζώνη) est fascia flexibilis plerumque e corio, texto aut fibra facta, quae lumbos circumdat. Cinguli est vestimenta sicut bracas aut gonnas retinere, interdum etiam gladium, marsupium et varia ornamenta.
Cingularius est artifex qui cingula facit.[1] Cingula autem est fascia qua ephippium in dorso equi stabilitur.[2]
Historia
[recensere | fontem recensere]
Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.Origo cinguli ex aevo praehistorico repetit; inventa sunt cingula aetatis aëneae ex aere facta. Antiquitate cingulo ad gradum militarem, religiosum, vel civilem distinguendum utebantur. Medio aevo cingulum vim, potestatem, et fidelitatem coniugalem significavit.
Mythologia
[recensere | fontem recensere]- Megingiard in Mythologia Nordica est cingulum Thori dei, ex quo vim inexhaustam duxit.
- Multis in culturis cingulum fuit signum virginitatis.
- In mythologia Graeca cingulum Aphrodites deae (seu cingulum Veneris(en)) venustatem dedit.
- Brynhildr in Carmine Nibelungorum vim perdidit cum Sigurthus cingulum eius eripiat.[3]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cingularium in Panoplia Hartmanni Schopperi et Iodoci Ammanis videas.
- ↑ Thesaurus linguae Latinae, vol. 3, col. 1068, l. 11sqq. Textus
- ↑ Die historischen Nibelungen.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad cingula spectant. |