Jump to content

Quintus Iunius Rusticus

E Vicipaedia

Quintus Iunius Rusticus (natus ante annum 94, nescimus; mortuus post annum 167) fuit senator Romanus primo et secundo saeculo. Pater aut avus eius fuit Quintus Iunius Arulenus Rusticus (consul suffectus anni 92), qui anno 93 iussu Domitiani imperatoris caesus est. Ipse anno 133 consul suffectus, anno 162 consul ordinarius creatus est. Marco Aurelio et Lucio Vero regnantibus praefectus urbi Romae factus est, et ad annum 167 vel 168 mansit. Eo praefecto novae mensurae et pondera nova introducta sunt. Coram eius iudicio causa contra Iustinum Christianum dicebatur.[1] Rusticus Stoicus philosophus fuit et praeceptor Marci Aurelii: magna dicendi libertate erga imperatorem ob familiaritatem devotionemque[2] semper utebatur quae nonnumquam iras periculosas commovit[3] ita ut Marcus Aurelius gratias deis egerit quod se ab insanabili actione erga Rusticum semper detinuerint.[4] Immo mortuo Rustico senatum rogavit ut ei statuas poneret.[5]

In Libris ad se ipsum praeter ceterum moralem profectum quem se Rustico debere fatetur Marcus Aurelius ei gratias agit quod Epicteti commentarios e propria bibliotheca sibi legendos praebuerit. Unde multi eruditi coniecerunt ipsum Rusticum Epicteti auditorem olim fuisse.

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, vol. 6, c. 68
  2. Frontonis Ad Antoninum I.2.3.
  3. Marcus Aurelius, Meditationes, I,7.
  4. Ibidem I.17.14.
  5. Historia Augusta, Marcus 3.34.
Antecessores:
Marcus Aurelius Caesar III et Lucius Aelius Aurelius Commodus II
Consul
162
cum
Lucio Titio Plautio Aquilino
Successores:
Marcus Pontius Laelianus et Aulus Iunius Pastor Lucius Caesennius Sospes
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!